

Liber Deuteronomii*
Caput 14: Versus 1
Non vos incidetis.Usque hodie multae gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde:Non vos contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent.Haec autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione.Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt[Matth. 10.], id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.